monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 10, 11
Notandum vero quod inter portam Austri et Aquilonis Orientalis porta esse describitur, quia Dominus ac Redemptor noster de Iudaea est natus, moxque in fide sua Ecclesiam ex gentibus traxit. Quasi enim inter meridianam portam et Aquilonis apparuit, quia ex illa venit, et istam in suum servitium convertit. Unde et bene dicitur quod porta eadem Orientalis ad viam respicit Aquilonis, quia natus Dominus Synagogam deseruit, et multitudinem gentium collegit. Notandum quoque est quod dum de gazophylaciis diceretur: Et facies eorum ad viam Australem, additum est unam, ut videlicet aperte sentiamus quia non alia est via ad coelestem patriam nobis qui ex gentilitate venimus, atque alia illis patribus qui fuerunt in Iudaea; sed haec eadem una via est nobis et illis, quae nos ad aeterna gaudia perducit, quae nobis per Evangelium dicit: Ego sum via, veritas, et vita . De qua Psalmista ait: Ut cognoscamus in terra viam tuam, in omnibus gentibus salutare tuum . Quod enim Hebraice Iesus, hoc Latine dicitur salutaris. In terra ergo via cognoscitur, quia Iesus, Deus ante saecula, et homo factus in fine saeculorum, gentibus est manifestatus. Una ergo est via et illis qui ab Austro sunt, et his qui ab Aquilonis Et dixit ad me: Hoc gazophylacium quod respicit viam meridianam, sacerdotum est qui excubant in custodiis templi. Atque mox subditur: Porro gazophylacium quod respicit ad viam Aquilonis sacerdotum erit qui excubant ad ministerium altaris.