monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 10, 9
An non quasi calore meridiani fervoris ardebat, qui aestuabat, dicens: Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus. Sitivit anima mea ad Deum vivum; quando veniam et parebo ante faciem Dei ? Qui rursus ait: Psallam et intelligam in via immaculata, quando venies ad me . Hoc quoque ardore succensus fuerat qui dicebat: Nunc dimittis, Domine, servum tuum secundum verbum tuum in pace, quia viderunt oculi mei salutare tuum . Quia ergo ex gentilitate venimus, sed sanctos Iudaeae patres nobis in divini amoris imitatione proponimus, quasi quaedam cantorum gazophylacia ex latere portae quae viam Aquilonis respicit sumus, sed ad viam Austri facies tenemus.