monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 10, 8
Potest autem per Aquilonis portam gentilitas, per Austri viam Iudaea, per Orientis autem portam ipse Dominus designari. Per Aquilonem quippe non immerito gentilitas figuratur, quam ille in torporis frigore possedit qui dixit: Sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis . Per Australem quoque portam recte Iudaea accipitur, in qua spiritales patres coelesti amore ferbuerunt. Quorum unus loquitur, dicens: Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrens in Austro . Quae etsi carnalem populum habuit in quo velut Aquilonis frigora portavit, in sanctis tamen suis doctoribus ac Prophetis ad Deum ac proximum calore charitatis arsit. Orientalis autem porta non immerito ipsum signat, de quo scriptum est: Ecce vir, Oriens nomen eius . Et de quo Zacharias ait: Visitavit nos Oriens ex alto . Sint ergo gazophylacia cantorum ex latere portae Aquilonis, quia non solum in Iudaea fuerunt corda sanctorum spiritaliter accensa, sed etiam in gentilitatis multitudine ad sanctae fidei sacramenta conversae ardent corda sanctorum amore coelestis patriae, inhiant gaudiis aeternis, suspirant ad societatem suorum civium in coelo; sed tamen exempla huius ardoris, quem dono sancti Spiritus acceperunt, a spiritalibus patribus Synagogae capiunt. Unde ipsa quoque gazophylacia et in Aquilonis latere posita oculos ad viam Australem tendunt. Ecce enim ex gentibus venimus; sed in hoc quod per sancti Spiritus amorem calemus, Iudaeae patres aspicimus, qui nobis in suis dictis quo tidie sancti desiderii exempla praebent.