monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 5 > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 10, 5
Sint ergo in interiori atrio, quod tamen extra portam est, gazophylacia cantorum, quia electi quique atque perfecti, qui adhuc in carne mortali subsistunt, et intra sinum sunt sanctae Ecclesiae, et adhuc extra secreta gaudia interioris vitae. Sint gazophylacia cantorum interius et exterius, quia corda sanctorum quae omnipotenti Deo desiderium suum per magni ardoris amorem cantant, et iam intus sunt, et adhuc intus non sunt, quia in sanctae Ecclesiae sinu posita, et iam vident per spiritum quod intus fortiter ament, et tamen adhuc non vident perfecte quod amant. Sint itaque in interiori atrio gazophylacia, sed extra portam, ut iam et intus sint per desiderium, et adhuc intus non sint per plenarium effectum. Quid sunt autem gazophylacia cantorum, nisi sancta desideria amantium? Qui praecepta divina quasi quasdam divitias custodiunt in mente, quas cantando servant, quia mandata Dei non ex timore, sed ex amore perficiunt; eisque ipsis sacri eloquii praeceptiones cantabiles fiunt, quia non ex tristitia, sed ex desiderio semper operantur. Vultis cor iusti quasi cuiusdam cantoris gazophylacium audire? Cantabiles mihi erant iustificationes tuae in loco incolatus mei . Iustificationes Dei dicimus praecepta divina, quae nos iustos faciunt, si impleantur. Quae tunc nobis in loco incolatus nostri cantabiles fiunt, quando in hac peregrinatione vitae praesentis ipsa eadem mandata diligimus, et ex desiderio implemus. Hinc est quod idem Psalmista iterum ex cantorum gazophylacio se insinuat, qui ait: Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine .