monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 10, 1
Sacri eloquii mysticos sensus Propheta per aspirationem sancti Spiritus prudenter intelligens, dicit: Mirabilia testimonia tua, ideo scrutata est ea anima mea . Qui rursus ait: Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua . Qui enim necdum occulta de apertis intelligit, oculos velatos habet. Qui vero iam intelligit, revelatis oculis mirabilia de lege Dei considerat, quia, spiritaliter litterae verba discutiens, quae interius magnitudo lateat pensat. An non est mirabile quando aliud auribus sonat, atque aliud exit ad intelligentiam quod non sonabat? Cui ergo verbum sacri eloquii nisi lapidi simile dixerim, in quo ignis latet? Qui manu quidem frigidus tenetur, sed, percussus ferro, per scintillas micat, atque hoc emittit ignem qui post ardeat, quod prius manus frigidum tenebat. Sic etenim, sic verba sunt sacri eloquii, quae quidem per narrationem litterae frigida tenentur; sed si quis haec, aspirante Domino, intento intellectu pulsaverit, de mysticis eius sensibus ignem producit, ut in eis verbis post animus spiritaliter ardeat, quae prius per litteram ipse quoque frigidus audiebat. Ecce enim propheta dicit: Et extra portam interiorem gazophylacia cantorum in atrio interiori, quod erat in latere portae respicientis ad Aquilonem; et facies eorum contra viam Australem unam, ex latere portae Orientalis quae respiciebat ad viam Aquilonis.