monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 22

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 9, 22
Libet inter haec sancti Evangelii ad medium verba deducere, cuius sacra historia per hoc quod factum miraculum narrat, mira quae quotidie aguntur denuntiat. Nam cum fessi atque ieiuni ad Dominum populi convenissent, discipulis Dominus dixit: Misereor super turbam, quia ecce iam triduo sustinent me, nec habent quid manducent; et si dimisero eos ieiunos in domos suas, deficient in via; quidam enim ex eis de longe venerunt . Turba triduo Dominum sustinet, quando multitudo fidelium peccata quae perpetravit, per poenitentiam declinans, ad Deum se in opere, locutione, atque in cogitatione convertit. Quos dimittere ieiunos in domum suam Dominus non vult, ne deficiant in via, quia videlicet conversi peccatores in praesentis vitae via deficiunt, si in sua conscientia sine doctrinae sanctae pabulo dimittantur. Ne ergo lassentur in huius peregrinationis itinere, pascendi sunt sancta admonitione. Valde autem pensanda est pia sententia quae processit ex ore Veritatis, qua dicitur: Quidam enim ex eis de longe venerunt . Est autem qui, nihil fraudis et nihil carnalis corruptionis expertus, ad omnipotentis Dei servitium festinavit. Iste de longinquo non venit, quia per incorruptionem et innocentiam proximus fuit. Alius nulla impudicitia, nullis flagitiis inquinatus, solum autem coniugium expertus, ad ministerium spiritale conversus est. Neque iste venit de longinquo, quia usus coniunctione concessa, per illicita non erravit. Alii vero post carnis flagitia, alii post falsa testimonia, alii post facta furta, alii post illatas violentias, alii post perpetrata homicidia ad poenitentiam redeunt, atque ad omnipotentis Dei servitium convertuntur: hi videlicet ad Dominum de longinquo veniunt. Quanto etenim quisque plus in pravo opere erravit, tanto ab omnipotente Domino longius recessit. Nam et prodigus filius, qui patrem deseruit, abiit in regionem longinquam, in qua porcos pavit, quia vitia nutrivit . Dentur igitur alimenta eis etiam qui de longinquo veniunt, quia conversis peccatoribus doctrinae sanctae cibi praebendi sunt, ut in Deum vires reparent, quas in flagitiis amiserunt. Qui saepe a doctoribus tanto necesse est ut a largioribus cibis doctrinae satientur, quanto fessi maioribus vitiis venerunt. Et cum iam confiteri coeperint mala quae commiserunt, atque confitendo relinquere et fletibus punire, necesse est ut doctores sancti pro eorum peccatis sollicite exorent, quatenus mensae Domini carnes oblationis portent. Quod quoties agunt, in hoc quod pro alienis peccatis interveniunt, sua ante Dei oculos amplius detergunt, quia ea ipsa charitate se iustificant, qua mira pietate pro alienis iniquitatibus se in lamentis mactant. Nec laboriosum debet esse doctoribus pro conversis peccatoribus lacrymas fundere, quando et ipse qui omnia creavit, homo factus, pro nostris iniquitatibus in cruce sanguinem fudit, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus, in saecula saeculorum. Amen.