monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 9, 20
Ecce hoc est magisterium disciplinae, ut culpas et discrete noverit parcere, et pie resecare. Qui autem discretionis spiritum non habent, aut sic dimittunt peccata, ut non corrigant, aut sic quasi corrigendo feriunt, ut non dimittant. Doctor ergo cui de disciplinae moderamine loqui necesse est mensam Dei esse se sciat, atque intus labrum reflectat, ut quod docendo loquitur, hoc sub discretionis spiritu vigilanter operetur. Nec si quaedam sibi deesse considerat, oportet ub ab eorum praedicatione conticescat. Locus quippe eius exigit ut loquatur. Verbis ergo suis semetipsum conveniat; et si non ideo loquitur quia non operatur, ideo operetur quia loqui compellitur. Ubi itaque se conspicit opere implere quod dicit, ibi auditores admoneat, eorumque animos ad studium bonae operationis accendat. Ubi autem necdum se videt implesse quod loquitur, ad bona de quibus auditores admonet se quoque pariter inflammet, ut ipse etiam simul discat in opere quod per eum loquitur veritas in praedicatione. Saepe enim quod vivendo nescimus, compulsi locutione doctrinae, loquendo discimus; et dum cogitatione nostrae pigritiae reatus nascitur in mente, eamdem mentem compunctio subito oborta transverberat, et sua voce excitata evigilat in opere, quae prius torpebat in otio sine voce. Ecce autem cum mensae labium palmo tenditur, id est cum per doctoris os contra vitia disputatur, atque ad bona opera cor auditorum accenditur, multi qui eius verba audiunt quanta vel qualia mala perpetraverint recognoscunt; atque ad eum confitentes veniunt, eumque pro peccatis suis intercessorem fieri cum fletibus petunt, ut ipse orando deleat culpas quas praedicando manifestat. Unde et subditur: Super mensas autem carnes oblationis.