monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 9, 18
Fortasse autem de custodia disciplinae sermo doctori est. Et saepe etiam contingit ut disciplinae regulam quam scit dicere nesciat tenere, quia aut, nimio zelo motus, minus se per mansuetudinem temperat; aut nimia mansuetudine placidus, minus se contra vitia in zeli stimulo inflammat. Magna enim consideratione debemus pensare quod scriptum est, quia in vasis templi inter coronas et plectas, boves et leones et cherubim exsculpta sunt, et subter boves et leones lora dependentia . Coronae quippe signum victoriae, plectae autem concordiae unanimitatem signant; Cherubim vero plenitudo scientiae dicuntur. Sacerdotes enim atque doctores inter coronas et plectas, id est inter fortitudinem boni operis qua ad victoriam currunt, et charitatis concordiam, qua a se vicissim non discrepant, per boves et leones atque cherubim designati sunt, quia in plenitudine scientiae quam habent necesse est ut et boum mansuetudinem teneant, et fervorem leonum, quatenus in disciplina quam praedicant, et ex sancto zelo accensi sint, et ex paterna dulcedine tranquilli. Quibus subter se lora dependeant, ut disciplinae suae retinacula quibus ipsi ligati sunt etiam subiectis suis sollicite impendant. Subter eos enim lora dependere est custodiae vincula subditis tenere. Quae tunc recte servantur, cum nec boum mansuetudo in zeli fervore amittitur, nec leonum terror in mansuetudine declinatur. Tanta quippe debet esse discretio, ut nec disciplina nimia, nec misericordia sit remissa, ne si inordinate culpa dimittitur, is qui est culpabilis, in reatu gravius astringatur; et rursus, si culpa immoderate retinetur, tanto qui corrigitur deterior fiat, quanto erga se nil ex benignitatis gratia agi considerat. Exhibenda itaque pravis est asperitas in ostensione, charitas in mente; ut et dura ostensio delinquentem coerceat, et charitatis custodia mercedem mansuetudinis non amittat.