monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 9, 16
Fortasse autem contra vanam gloriam sermo doctori est, et mire insinuans qualiter debeat declinari, eisdem ipsis sermonibus vanam gloriam quaerit, quibus contra eamdem vanam gloriam disputat. Si igitur hoc appetit adipisci quod prohibet, mensa intus labium non reflectit. Tunc autem mensa Domini ex quadris lapidibus exstructa habebit intus labium reflexum, si studuerit audire quod dicit. Scriptum quippe est: Ne quid per contentionem, neque per inanem gloriam . Atque eisdem rursus egregius praedicator dicit: Nec quaerentes ab hominibus gloriam, neque a vobis, neque ab aliis . De praedicationis etenim labore laudem transitoriam quaerere, quid est aliud quam rem magnam vili pretio venundare? Sed est in doctrinae verbis grave periculum, quia saepe sermonem docentium favores audientium sequuntur, et cum doctores ab eo quod bene innotuerint, apparere iam minores in dictis nolunt, doctrinae verbum quod pro acquirendis animabus auditorum ex omnipotentis Dei amore inchoaverunt, in hoc postmodum pro acquirendis laudibus laborant. Et qui in verbis Dei quaerebant prius lucra spiritalia, temporales postmodum favores sequuntur. Unde fit ut sive recta quaelibet opera, seu sanctae doctrinae verba, in omnipotentis Dei iudicio pereant, cum per haec quisque transitoriis favoribus anhelat. Hinc etenim per prophetam Iudaeae dicitur quod in se ipsa incauta mens invenit, si saltem post culpam suas caute cogitationes rimetur: Olivam uberem, pulchram, fructiferam, speciosam vocavit Dominus nomen tuum. Ad vocem loquelae grandis exarsit ignis in ea, et combusta sunt fruteta eius . Olivam quippe uberem et pulchram, fructiferam et speciosam Dominus vocat, cuius vel efficaciam in operatione, vel sancta studia in verbis scientiae approbat. Sed ad vocem loquelae grandis exarsit ignis in ea, quia cum laudari quis coeperit, erubescit forsitan minor videri quam dicitur, et studet esse quod dicatur. Vox enim grandis loquelae est favor adulantis. Unde scriptum est: Qui benedicit proximo suo voce grandi de nocte consurgens, similis est maledicenti . Ad vocem ergo loquelae grandis exarsit ignis in ea, quia in magnitudine favoris flamma in corde accenditur de amore laudis. Sed omnia olivae fruteta comburuntur, quia ante omnipotentis Dei oculos, vel quae bene gesta vel quae scienter sunt dicta depereunt, cum iam non amore Domini, sed intentione transitoriae laudis fiunt. Sic enim saepe cogitationi bonae cogitatio sinistra subiungitur, ut vix ipse qui easdem cogitationes generat animus cognoscat. Unde praedicator egregius, cum loquens subtiliter diceret: Vivus est sermo Dei et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus . illico subiunxit: Compagum quoque et medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis .