monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 9, 14
Bene autem cum mensarum labia metiuntur, et mensura palmi dicitur, additur unius, ut ex doctorum praedicatione sicut unitas tenetur in fide, ita quoque unitas mentium servetur in opere, ne per opus bonum quod alter agit, alter ad discordiae malum prorumpat. Ita enim bona facere opera debemus, ut per haec quoque cum his cum quibus vivimus unanimitatem, in quantum recte possumus, conservemus, id est non deserendo quod agimus, sed praeveniendo bonis persuasionibus malum discordiae quod timemus. Sic in suis operibus unitatem palmi custodiens Paulus, discordiam generari prohibebat, cum quemdam lapsum atque ab Ecclesia abiectum iam velle recipere Corinthios videret, dicens: Si cui aliqud donastis, et ego. Nam et ego si quid donavi, propter vos in persona Christi, ut non circumveniamur a Satana . Qui videlicet solet de bonis mala generare, et hoc quod charitate agitur ad discordiam trahere. Unde et mox de ipso subiecit, dicens: Non enim ignoramus cogitationes eius . Doctor autem qui per bona quae praedicat in suis auditoribus rectam operationem format, si mentes operantium ad unanimitatem non ligat, in labiis palmum habet, sed eam quae dicta est palmi unitatem non habet.