monumenta.ch > Gregorius Turonensis > VI. > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 9, 12
Quid enim sunt animae fidelium, nisi vasa sancta quae verba pietatis capiunt, ut ex eorum mentibus holocaustum vitae atque orationis immoletur? Hinc est enim quod Paulus cum adhuc rudis esset in fidei vocatione, quia iam Domini verba perceperat, et coelesti gratia plenus erat, vas appellatur, cum dicitur: Vas electionis mihi est . Hinc pastores atque doctores propheta admonet, dicens: Mundamini qui fertis vasa Domini . Ipsi etenim quasi mensae vasa Domini portant, qui vitam fidelium erudiendo tolerant, ut quandoque hanc Domino ad holocaustum et sacrificium perducant. Sed neque hoc negligenter intuendum est, quod in eisdem vasis holocaustum et victima dicitur immolari. Holocaustum enim, sicut et superius diximus , victima est, non tamen victima semper holocaustum, quia cum quid ex parte offertur, et ex parte retinetur, sacrificium quidem est, sed holocaustum non est. Sunt vero in multitudine magna fidelium alii qui ea quae mundae sunt omnia relinquunt, cuncta quae possident tribuunt, nil sibimetipsis reservant, ad aeternam patriam medullitus anhelant, seque ex toto corde in lacrymis mactant. Hi videlicet vasa super mensam sunt, in quibus immolatur holocaustum. Et sunt alii qui curam propriae domus gerunt, de filiis cogitant, eisque haereditatem servant, qui tamen, aeterni iudicii memores, misericordiam pauperibus impendunt, alimenta ac vestimenta eis ex parte qua decreverint tribuunt. Hi nimirum vasa super mensam sunt, in quibus victima immolata est, non holocaustum. Quia enim patientia et doctrina sanctorum admonendo et sustinendo, suadendo atque terrendo, aliorum corda usque ad hoc erudiunt, ut omnia deserant, et totos se in amore Domini accendant, aliorum vero ad hoc usque instruunt, ut quia omnia relinquere non valent, vel ex parte qua praevalent, misericordes fiant, et carnis curam cum animae cura partiantur, mensae Domini de quadris lapidibus instructae vasa portant, in quibus immolatur holocaustum et victima, quia et perfecti, sicut dictum est, cum omnia deserunt, totum cor in amorem Domini accendunt, et imperfecti sacrificium offerunt, quod ex parte devoverunt. Sequitur: Et labia earum palmi unius, reflexa intrinsecus per circuitum.