monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 9, 9
Hunc locum quidam exposuit, dicens: Longitudine et latitudine habent mensae cubitum unum et dimidium, id est per quadrum, quae simul iuncta tres cubitos faciunt. Qui tres cubiti habent in altitudinem cubitum unum, ut mysteria Trinitatis unius cubiti, hoc est divinae maiestatis, mensuram conservent. Qui videlicet sensus expositionis idcirco non potest stare, quia in illa summa Trinitate quae omnia creavit, omnia continet, dimidium nihil est, nec ex duobus dimidiis aliquid unum. Neque enim quidquam imminutionis ac decisionis habet illa substantia, quae semper incommutabilis manens, nec detrimentum recipit, nec augmentum. Saepe autem diximus longitudinem ad longanimitatem spei, latitudinem vero ad charitatis amplitudinem pertinere. Mensae ergo quae ad holocaustum constructae sunt, longitudine cubiti unius et dimidii metiuntur, quia sancti patres atque doctores, qui se longanimiter ad secreta spei intimae extendunt, per hoc quod in virtutibus vivunt, quantum ad humanam quidem mensuram pertinet, valde perfecti sunt, quantum vero ad divina illa mysteria quae plene ab homine capi non possunt, quandiu in hac mortali carne subsistunt, perfecti non sunt. In semetipsis ergo iam cubitum habent, in Deo autem adhuc cubitum non habent, quia iam quidem in virtutibus plene proficiunt, sed tamen aliquid de Deo adhuc ex parte cognoscunt. Ecce iterum in mensura mensae ad testimonium Paulus occurrit. Videamus an eius vita cubito integro mensuretur. Dicit enim: Quotquot perfecti sumus, hoc sapiamus . Videamus si in his quae de Deo sentit iam se ad percipienda mysteria perfecte tetenderit: Ego me non arbitror comprehendisse . Qui rursus ait: Ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus; cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est . Qui iterum dicit: Nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum . Si ergo perfectus est, et ex parte cognoscit, cubitum habet, quantum ad se, sed tamen dimidium super se. Tendantur ergo in longanimitate spei corda sanctorum, tendantur in perfectione quam habent, cubito uno. Sed quia adhuc plene videre non possunt, ubi spei oculum mittunt, hoc quod super unum cubitum habent, in dimidio cubito recidatur, quatenus in hac vita semper se imperfectos aspiciant, et ardentius ad perfectionem currant.