monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 9, 8
Mensae vero hae ex quadris lapidibus factae sunt, quia dum quotidie sacri eloquii in suis cordibus verba meditantur, ad offerendum Domino orationis holocaustum, quasi ex quadris lapidibus construuntur. Verba etenim Scripturae sacrae lapides quadri sunt, quia ubique stant, quia ex nullo latere reprehensibilia inveniuntur. Nam in omne quod praeteritum narrant, in omne quod venturum annuntiant, in omne quod moraliter praedicant, in omne quod spiritaliter sonant, quasi in diverso latere statum habent, quia reprehensionem non habent. Corda itaque sanctorum mensae Dei sunt ad holocaustum ex quadris lapidibus constructae, quia qui Dei verba semper cogitant semetipsos Domino a carnali vita in cogitatione mactant. Unde scriptum est: Lex Dei eius in corde ipsius, et non supplantabuntur gressus eius . Et unde rursum dicitur: In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi . Sed quia mensae hae unde sint constructae cognovimus, etiam cuius mensurae sint audiamus. Sequitur: Longitudine unius cubiti et dimidii, et latitudine cubiti unius et dimidii, et altitudine cubiti unius.