monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 9, 7
Habet et porta quae pergit ad Aquilonem duas mensas hinc, et duas inde, eosdem quos diximus principes sacerdotum et seniores populi in maiori auctoritate regiminis, Scribas quoque et Pharisaeos, qui rudi illi populo minori loco praefuerunt. Sed hae mensae iuxta portam sunt quae ad Aquilonem pergit, quia cum quatuor isti ordines populo praeessent, Synagoga in persecutione Redemptoris nostri saeviens, ad torporem perfidiae prorupit. Quae tamen mensae habuerunt sacrificium, quod iuxta solam litteram tenuerunt; unde et ad torporem frigoris lapsi sunt, quia flamma spiritus succensi non sunt. Interiores autem mensae holocaustum habent, quia sive in cordibus apostolorum atque prophetarum, seu in mente evangelistarum atque doctorum, ignis spiritus et arsit et ardet. Qui pro eo quod omnem eorum cogitationem in bono opere absumit, flamma amoris Dei quasi holocaustum totum simul quod invenit incendit. Holocaustum enim offerunt, qui sive in bono opere, seu in sancta cogitatione medullitus accenduntur