monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 9, 5
Quos enim hoc loco lapides quadros accipimus, nisi quoslibet sanctos, quorum vita in prosperitate atque adversitate novit fortiter stare? Lapis etenim quadrus aeque stat, in quocunque latere fuerit versus. Quisquis ergo in prosperitate non extollitur, in adversitate non frangitur, suasionibus ad malum non trahitur, vituperationibus a bono opere non revocatur, lapis quadrus est. Et quasi ex omni latere statum habet, quia casum in qualibet permutatione non habet. Certe cum Iudaeorum populum propheta a fide perire cognosceret, et sanctos apostolos surgere in Ecclesia praevideret, per quos multi sunt ex gentibus in fidei et vitae fortitudine solidati, in magna consolatione locutus est, dicens: Lapides ceciderunt, sed quadris lapidibus aedificabimus . Videns quippe in sancta Ecclesia apostolos, Martyres, atque doctores surgere, de lapidum casu, id est de Iudaeorum perditione minus doluit, quia omnipotentis Dei aedificium, id est sanctam Ecclesiam de quadris lapidibus aedificari conspexit. Mensae ergo quatuor de quadris lapidibus construuntur, quia fides et vita, patientia et benignitas de vita sanctorum in exemplum datae sunt sequentibus populis, ut iam vestibulum mensas habeat, id est virtutes vitae populus teneat, in quibus omnipotenti Deo orationis sacrificium in ara sui cordis incendat. Quidquid enim boni fideles sanctae Ecclesiae populi vel fecerunt, vel faciunt, hoc in exemplum de praedicatorum suorum vita susceperunt. Unde enim mensas hoc vestibulum haberet, nisi quadros lapides invenisset? Ut enim unum de quadris lapidibus breviter ad medium deducamus, vultis, fratres charissimi, fidem videre? Mihi vivere Christus est, et mori lucrum . Vultis vitam cognoscere? Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo . Vultis patientiam audire? Usque in hanc horam et esurimus, et colaphis caedimur, et instabiles sumus, et laboramus operantes manibus nostris; maledicimur, et benedicimus, persecutionem patimur, et sustinemus; blasphemamur, et obsecramus . Vultis benignitatem cognoscere? Ego autem libentissime impendam, et superimpendar ipse pro animabus vestris . Ac ne forsitan credamus quia eorum amori pro quibus impendi desiderat debitor fuerit, mox ad eosdem discipulos subiungit, dicens: Licet plus vos diligens, minus diligar . Cum ergo a populo fideli ad imitandas virtutes sanctorum praedicatorum vita cognoscitur, profecto in vestibulo de quadris lapidibus mensae construuntur. Habuit vero et Synagoga spiritales patres in doctrina atque prophetia, ex quibus exemplum vitae in virtutibus traheret. Sed rudis eius populus, magis per timorem serviens quam per amorem sequens, vitam patrum noluit imitari quam vidit, atque ideo porta exterior quae ad Aquilonem pergit, mensas non habet ad holocaustum. Sed quia haec moraliter diximus, restat adhuc ut easdem mensas per intelligentiam typicam perscrutemur.