monumenta.ch > Gregorius Magnus > bsbClm6316.647 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 9, 3
De interioris autem vestibuli quatuor mensis dicitur: Ut immoletur super eas holocaustum, et pro peccato, et pro delicto. Hoc etenim inter peccatum et delictum distat, quod peccatum est mala facere, delictum vero est bona derelinquere, quae summopere sunt tenenda. Vel certe peccatum in opere est, delictum in cogitatione. Recte ergo in interioris portae quatuor mensis immolatur holocaustum, et pro peccato, et pro delicto, quia quicunque potuerit hoc praesens saeculum pleniter contemnere, et, derelinquens omnia, semetipsum Domino holocaustum dare, ipse iam perfecte novit et peccata operis plangere, et delicta cogitationis, vel quod malum fecit, vel quod bonum quod debuit facere non fecit. Qui etenim totum dimisit, culpas suas in fletibus iam liberius conspicit. Cumque eius mentem terrena cura non praepedit, pro opere simul et cogitatione plangendo mentem suam omnipotenti Domino quid aliud quam holocaustum dedit?