monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 9, 2
Possunt etenim portarum nomine, sicut superius dictum est, sancti praedicatores intelligi, ut vestibulum portae sit populus. Qui dum mente humili verba praedicationis suscipit, in eo mensae ad sacrificium ex virtutibus construuntur. Rursum nihil obstat si portam accipimus hoc, quod nobis per ora praedicantium sacri eloquii intellectus aperitur, ut vestibulum portae eiusdem nobis praedicationis verba sint quae prius humiliter accipimus, ut post ad sacri eloquii intelligentiam veniamus. Sit itaque nobis porta interior Testamentum Novum, porta vero exterior Testamentum Vetus, quia et hoc spiritalem intellectum aperit, et illud rudibus adhuc mentibus in historia sacri eloquii litteram custodivit. Habet autem porta interior in magna iam multitudine fidelium populorum duo latera, videlicet dilectionem Dei et dilectionem proximi. Binae autem mensae sunt hinc et inde, quia in dilectione Dei necessario tenenda est fides et vita, in dilectione autem proximi debet summopere patientia et benignitas custodiri. Est enim in dilectione Dei necessaria fides et vita, quia videlicet scriptum est: Sine fide impossibile est placere Deo . Et rursus scriptum est: Fides sine operibus mortua est . Est autem in dilectione proximi nobis patientia et benignitas conservanda, quia de eadem dilectione scriptum est: Charitas patiens est, benigna est . Patiens scilicet, ut illata a proximis mala aequanimiter portet, benigna autem, ut sua bona proximis desiderabiliter impendat. Habet quoque porta exterior, videlicet lex, duo latera, spiritales patres et carnalem populum. In quibus singulis binae mensae sunt, quia habet in spiritalibus patribus doctrinam et prophetiam, habet in carnali populo circumcisionem et sacrificium. In his itaque octo mensis immolatur, quia quidquid fides credit, quidquid vita in exemplo boni operis ostendit, quidquid patientia humiliter tolerat, quidquid benignitas largiter ministrat, quidquid doctrina salubriter docet, quidquid prophetia in posterum praemonet, quidquid circumcisio ad mandatum exterius ligavit, quidquid sacrificium ex devotione offerentis egit, in omnipotentis Dei oculis hoc esse victimam ostendit. In lege enim etiam per carnale sacrificium quid aliud populus nisi devotionem sui cordis immolabat? Notandum vero quod quatuor mensae solummodo ad holocaustum fuisse memorantur, quas videlicet vestibuli portae interioris accipimus, ut de reliquis quatuor sentiamus quia ad sacrificium constructae fuerunt, non ad holocaustum. Holocaustum enim, sicut praecedenti iam locutione professus sum , totum incensum dicitur. Et lex quidem Deum ac proximum diligi, divina mandata custodiri praecipit, ab alienarum rerum concupiscentia compescit; non tamen omnia dimitti iubet. In Testamento autem Novo nos Veritas contestatur, dicens: Nisi quis renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest esse meus discipulus . Atque iterum dicit: Qui vult post me venire, abneget semetipsum . Mensae ergo interioris portae holocaustum habent, quia in virtutibus Testamenti Novi quasi per holocaustum omnia incendimus, quando omnibus quae huius mundi sunt renuntiamus. Mensae vero portae exterioris sacrificium habent, sed holocaustum non habent, quia praecepta legalia decimas offerri iubent, sed dimitti omnia non iubent.