monumenta.ch > Gregorius Magnus > 46 > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 9, 1
Quid sumus de mysticis sensibus Ezechielis prophetae locuturi, qui ipsa eius historiae verba vix capimus? Ecce etenim dicit: Et in vestibulo portae duae mensae hinc, et duae mensae inde, ut immoletur super eas holocaustum, et pro peccato, et pro delicto. Et ad latus exterius, quod ascendit ad ostium portae quae pergit ad Aquilonem, duae mensae; et ad latus alterum ante vestibulum portae, duae mensae. Quatuor mensae hinc, et quatuor mensae inde per latera portae. Octo mensae erant, super quas immolabant. In quibus videlicet verbis magna caligo dubietatis oboritur, utrum haec de una porta qualibet, an de duabus, aut de singulis portis dicantur. Sed dum quaternae mensae per latera describuntur, ac postmodum in summa conclusionis dicitur: Octo mensae erant super quas immolabant, patet quia hoc spiritus non de singulis portis quas superius descripserat dicat, quia si portae sex superius enarratae quaternas mensas per latera haberent, simul omnes non octo, sed quadraginta et octo dicerentur. Rursum si hoc de una dicitur, magno obstaculo nostra intelligentia reverberatur, quod post descriptum portae vestibulum, ubi duae mensae hinc et duae mensae inde esse narratae sunt, adhuc ad latus exterius, quod ascendit ad ostium portae quae pergit ad Aquilonem, duae mensae esse memorantur, atque subiungitur: Et ad latus alterum ante vestibulum portae duae mensae. Si enim intra vestibulum portae binae per latera mensae erant, cum subditur: Et ad latus exterius duae mensae, atque ad latus alterum ante vestibulum duae mensae, inter quas etiam porta quae respicit viam Aquilonis esse memoratur, profecto patet aliud vestibulum intrinsecus, atque aliud extrinsecus fuisse, quia et prius porta interior, et postmodum hoc in loco exterior Aquilonis porta describitur. Nam eum tres portas superius descripsisset, tres quoque alias interioris atrii esse memoravit, quarum extremam Aquilonis portam narraverat, sed, ut praedictum est, atrii interioris. Nunc ergo cum duae mensae hinc in portae vestibulo et duae mensae inde describuntur, adhuc de eadem interiori porta sermo contexitur, quippe cum protinus subinfertur quia ad latus exterius, quod ascendit ad ostium portae quae pergit ad Aquilonem, duae mensae; et ad latus alterum ante vestibulum portae, duae mensae. Porta ergo interior binas per latera in vestibulo mensas habere descripta est, et porta exterior similiter binas. Quatuor autem hinc et quatuor inde mensae pariter fiunt, dum per latera singula binae in vestibulo portae interioris et binae hinc et inde exterius in Aquilonis porta describuntur, quae simul omnes octo sunt, in quibus immolatur. His itaque de exteriori narratione discussis, ad spiritalem intellectum sermo redeat, qui tanto iam esse, largiente Domino, facilior debet, quanto nos exterioris descriptionis ignorantia non angustat.