monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 22

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 8, 22
Cur igitur pigri sumus? cur torpentes et frigidi remanemus, qui in hoc fonte pietatis tantos iam se lavisse cognovimus? Ergone de emundatione nostra desperabimus, qui tot exempla misericordiae in pignore tenemus? et cessamus veniam quaerere, atque cum lacrymis fiduciam habere, qui tantorum iam emundationem spei nostrae pignus accepimus? Quaerere enim misericordiae fontem deberemus, etiamsi clausus esset. Patet nunc, et negligimus. Mittamus oculos fidei in mundum universum, consideremus quanti peccatores diebus ac noctibus per lamenta in hoc fonte misericordiae lavantur, quanti post tenebras ad lucem, quanti post maculas ad munditiam redeunt. Curramus ergo cum talibus post mortis tenebras ad aquam vitae; consideremus quantum peccavimus, quantum quotidie peccamus, atque, ut appareamus mundi post culpas, lavemus holocaustum. Ad haec agenda adest gratia Redemptoris nostri, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.