monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 8, 20
Fons quippe occultus est unigenitus Patris invisibilis Deus. Fons vero patens est idem Deus incarnatus. Qui fons patens recte domus David dicitur, quia ex David genere noster ad nos Redemptor processit. Ierusalem vero visio pacis interpretatur. Hi autem Ierusalem habitant, qui in visionem pacis intimae mentem figunt. Peccator vero et menstruata est vel is qui delinquit in opere, vel mens quae labitur in prava cogitatione. Menstruatae namque ista pollutio est, quia et aliena carne non tangitur, et sua carne inquinatur. Sic itaque, sic est omnis anima, quae etsi malum opus non agit, polluta tamen cogitatione sordescit. Unde etiam per prophetam alium sub Iudaeae specie de anima immundis desideriis occupata dicitur: Omnes qui quaerunt eam non deficient, in menstruis eius invenient eam . Maligni quippe spiritus quaerentes non deficiunt cum inferre perditionem cupiunt, et nulla bonae cogitationis rectitudine repelluntur. Atque in menstruis suis animam inveniunt, quando in pollutis cogitationibus positam facile ad perversam operationem trahunt. Dicatur ergo: In die illa erit fons patens domus David habitantibus Ierusalem, in ablutionem peccatoris et menstruatae , quia apertus iam nobis est fons misericordiae Redemptor noster, qui in domo David incarnari dignatus est, ut peccatorem lavet a perverso opere, et menstruatam mentem diluat ab immunda cogitatione. Patet igitur fons; curramus cum lacrymis, lavemur in hoc fonte pietatis.