monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 8, 19
Ecce omnipotenti Deo devovimus castitatem nostram; sed si adhuc immunda cogitatio mentem inquinat, redeamus ad lacrymas, lavemus holocaustum. Ecce patientiam nos servare decrevimus. Sed si adhuc ira perturbat, si mentem tacitus dolor excruciat, redeamus ad lacrymas, lavemus holocaustum. Ecce, iam novimus possessa tribuere, atque in hoc mundo humilem locum tenere; si qua adhuc animum inopiae suspicio deprimit, si despectus proximi in aliqua nos indignatione confundit, redeamus ad lacrymas, lavemus holocaustum. Magnus est enim Creatori nostro ad recipiendos fletus humilium misericordiae sinus. Ubi enim innumerabilium hominum fletus suscepti sunt, ibi locum suum inventurae sunt et lacrymae nostrae. Pensemus quid per alium prophetam dicitur: Et erit qui offenderit ex eis in illa die quasi David, et domus David quasi Dei, sicut angelus Domini in conspectu eius . Haec est dies misericordiae, quae nobis de adventu Redemptoris nostri promissa est. Qui itaque offenderit erit quasi David, quia peccator ad poenitentiam redit; domus autem David quasi Dei, quia reversus quisque ad iustitiam habitatio efficitur Creatoris sui, ut sit sicut angelus in conspectu eius, quia misericordiae viscera quae in se expertus est annuntiando et aliis propinat. Hinc etiam paulo post illic dicitur: In die illa erit fons patens domus David habitantibus Ierusalem, in ablutionem peccatoris et menstruatae .