monumenta.ch > Beda Venerabilis > 65 > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 8, 17
Sed sciendum nobis est quia sunt quidam qui, etiam saeculum relinquentes, totum quidem quod habent offerunt, sed tamen in bonis quae agunt minime compunguntur; et quidem bonum quod agunt holocaustum est, sed quia flere ac semetipsos diiudicare nesciunt, seque ex amore ad lacrymas non accendunt, perfectum eorum holocaustum non est. Hinc per Psalmistam dicitur: Memor sit Dominus omnis sacrificii tui, et holocaustum tuum pingue fiat . Holocaustum quippe siccum est bonum opus quod orationis lacrymae non infundunt. Holocaustum vero pingue est quando hoc quod bene agitur corde humili etiam per lacrymas irrigatur. Unde rursus dicitur: Holocausta medullata offeram tibi . Quisquis enim bonum opus agit, sed ex omnipotentis Dei amore atque desiderio flere nescit, holocaustum habet, sed medullam in holocausto non habet. Qui vero bona operatur, et visioni iam Creatoris sui inhiat, atque ad aeternae contemplationis gaudia pervenire festinat, seque ipsum ex amore quo accenditur in fletibus mactat, holocausta Domino medullata dedit. Studendum ergo nobis est et mala funditus relinquere, et bona quae sufficimus operari, atque in ipsis bonis quae agimus amore aeterni luminis compungi. Ipse enim cordis tenebras discutit amor lucis, ut subtilius videre valeamus ne qua in bonis quae agimus prava misceantur. Considerandum nobis quippe est opus nostrum quale sit quae cogitatio in opere, quae intentio in cogitatione. Et cum nostro bono operi admistum aliquid malitiae vel pravae delectationis agnoscimus, redeamus ad lacrymas, lavemus holocaustum.