monumenta.ch > Hieronymus > sectio 23 > bsbClm6237.263 > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 8, 16
Sciendum vero est quia hoc inter sacrificium atque holocaustum distat, quod omne holocaustum sacrificium est, sed non omne sacrificium holocaustum. In sacrificio etenim pars pecudis, in holocausto vero totum pecus offerri consueverat. Unde et holocaustum Latina lingua totum incensum dicitur. Pensemus ergo quid est sacrificium, quid holocaustum. Cum enim quis suum aliquid Deo vovet, et aliquid non vovet, sacrificium est. Cum vero omne quod habet, omne quod vivit, omne quod sapit, omnipotenti Deo voverit, holocaustum est. Nam sunt quidam qui adhuc mente in hoc mundo retinentur, et tamen ex possessis rebus subsidia egentibus ministrant, oppressos defendere festinant. Isti in bonis quae faciunt sacrificium offerunt, quia et aliquid de actione sua Deo immolant, et aliquid sibimetipsis reservant. Et sunt quidam qui nihil sibimetipsis reservant, sed sensum, linguam, vitam, atque substantiam quam perceperunt omnipotenti Domino immolant. Quid isti nisi holocaustum offerunt; imo magis holocaustum fiunt? Israeliticus etenim populus primum sacrificium in Aegypto obtulit, secundum vero in eremo . Qui itaque adhuc mentem habet in saeculo, sed boni iam aliquid operatur, Deo sacrificium obtulit in Aegypto. Qui vero praesens saeculum deserit, et agit bona quae valet, quasi iam Aegypto derelicta sacrificium praebet in eremo, quia, repulso carnalium desideriorum strepitu, in mentis suae quiete atque solitudine Deo immolat quidquid operatur. Quamvis ergo, sicut dictum est, sacrificium sit etiam holocaustum, maius tamen est holocaustum sacrificio, quia mens quae huius mundi delectatione non premitur, totum in omnipotentis Dei sacrificio incendit quod habet.