monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.63 v > bsbClm6237.285 > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 8, 15
Qui enim se per fidem in conversatione sancta Domino devoverunt, holocaustum Domino facti sunt. Sed quia adhuc multa in se de corruptibili sua carne patiuntur, quia adhuc in eis cordis munditia sordidis cogitationibus inquinatur, quotidie ad lacrymas redeunt, assiduis fletibus affliguntur. Sanctorum enim patrum dicta et facta considerant, et cum se indignos pensant, in portarum ostio holocaustum lavant. Ecce etenim quis pro timore omnipotentis Domini esse patiens devovit, nulli convicium pro convicio reddere, omnia aequanimiter tolerare, et tamen cum hunc contumelia ab ore proximi illata subito percusserit, turbatus forte aliquid loquitur, quod loqui non debuit. Certe iste iam holocaustum est, sed adhuc inquinatum. Fortasse contra illatas contumelias patientiam exhibuit, tacitus permansit; sed tamen contra easdem contumelias quas portat dolore tangitur, eiusque animus in charitate sauciatur. Patientia enim vera est, quae et ipsum amat quem portat. Nam tolerare, sed odisse, non est virtus mansuetudinis, sed velamentum furoris. Hic itaque saepe in cogitatione sua se iudicat, reprehendit semetipsum quia dolet, nec tamen apud se praevalet obtinere ne doleat. Iam ergo per bonam devotionem holocaustum est, sed tamen per dolorem quo tangitur adhuc inquinatum. Alius ea quae possidet apud semetipsum decrevit indigentibus cuncta tribuere, nil sibimet reservare, vitam suam soli supernae gubernationi committere; sed dum praebet pauperibus quae habet, fortasse cogitatio menti subrepit quae dicit: Unde vives, si cuncta dederis? Nec tamen desistit tribuere, sed quod laetus dare coeperat postmodum tristis praebet. Quid huius mens nisi misericordiae holocaustum est? sed tamen per tristitiam cogitationis inquinatum. Aut enim deliberare summa non debuit, aut post deliberationem nullo modo dubitare. Alius, contempta mundi superbia, honores atque dignitates huius saeculi decrevit vitare, ultimum appetit inter homines locum tenere, ut tanto excelsior inveniatur in permanenti gloria, quanto humilior aspicitur in transeunte vita. Is fortasse cum subito se a proximo despici agnoscit, dedignatur cur despicitur. Vult quidem esse in loco humili, sed tamen videri contemptibilis non vult. Hunc iam devotio elevat, sed adhuc infirmitas gravat. Iam ergo per devotionem holocaustum est, sed adhuc ex infirmitate inquinatum. Hi itaque qui in eis quae optime devoverunt, in aliqua infirmitatis suae culpa tanguntur, cum per verba doctorum dicta patrum intelligunt, et in quanta culpa iaceant agnoscunt, seque ipsos poenitentiae lamentis afficiunt, holocaustum in ostio portarum lavant.