monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 22 > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 8, 14
Gazophylacia superius diximus corda doctorum, quae scientiae divitias servant. Frontes autem portarum sunt verba atque opera praedicatorum, in quibus eos foris agnoscimus quales apud se intrinsecus vivant. Est autem ostium per gazophylacia singula in frontibus portarum, quia unusquisque doctor in corde auditoris intellectum aperit in dictis et operibus patrum. Cum enim Petri apostoli praedicationem discutimus, cum Pauli verba perscrutamur, cum Ioannis Evangelium investigamus, atque ex eorum verbis auditores nostros ad interiorem intellectum trahimus, quid aliud agimus, nisi ostium in portarum frontibus aperimus? Dicatur ergo: Per singula gazophylacia ostium in frontibus portarum, quia si doctor hoc quod loquitur apostolorum dictis minime confirmat, in frontibus portarum ostium non habet. Et si ostium non habet, dici iam gazophylacium spiritalis aedificii non potest, quia si intellectum non aperit, doctor non est. Cum vero auditores boni per ora docentium apostolorum dicta et opera cognoscunt, culpas suas apud semetipsos tacite reprehendunt, et lacrymis insequuntur omne quod se egisse inique meminerunt. Unde hic quoque de ostio quod est in frontibus portarum subditur: Ibi lavabant holocaustum.