monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 8, 13
Potest autem et per Orientis portam Dominus, et per Austri Iudaea, per Aquilonis vero conversa gentilitas designari. Portam autem Dominum dicimus, quia per ipsum intramus ad ipsum. Portas vero Iudaeam et gentilitatem non incongrue nominamus, quia prius Hebraeis, et postmodum patribus ex gentilitate venientibus aditum aedificii coelestis agnovimus.] Sed hac in re quaestio animum pulsat, cur in superiori narratione prophetae, prius Orientalis, postmodum Aquilonis, ac deinde Austri porta descripta est. Cumque easdem portas in interiori atrio narraret, prius portam Austri, deinde Orientis, et tertio in loco descripsit Aquilonis. Cur autem non eumdem ordinem quem coeperat tenuit, sed hunc in portarum descriptione permutavit, ut et prius diceret Orientis portam, Aquilonis et Austri, et postmodum Austri, Orientis et Aquilonis? Sed si Aquilonis nomine gentilitas designatur, cunctis studiose legentibus liquet quia ante Synagogam gentilitas fuit. Nam Heber ipse, a quo Hebraei appellati sunt, ex gentibus est electus . Dicatur ergo porta Orientalis ante portam Aquilonis et Austri, quia in divinitate sua Dominus ante gentilitatem et Iudaeam natus est, qui et ante omnia saecula. Dicatur vero narratione subsequenti porta Austri, Orientis et Aquilonis, quia Redemptor noster in humana natura inter Iudaeam et gentilitatem nasci dignatus est, quia et in fine Synagogae venit, et ante initium Ecclesiae, quam ex gentibus collegit. In prima ergo descriptione sit Orientalis porta ante portam Aquilonis et Austri; in secunda autem inter portam Austri et Aquilonis Orientis porta nominetur, quia et ex divinitate antecessit omnia, et ex humanitate venit inter omnia, qui et decedentis Iudaeae finis factus est, et subsequentis gentilitatis initium. Igitur quia ea quae necdum dicta fuerant, ut, Domino largiente, potuimus, rimati sumus et ea quae saepius sunt replicata transcurrimus, nunc ad ea veniamus quae sic iam per ordinem dicuntur, ut in eis pene nihil de his quae dicta sunt replicetur: Et per singula gazophylacia ostium in frontibus portarum.