monumenta.ch > Gregorius Magnus > bkeCod.19.125v > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 8, 12
Potest per vestibulum quod exterius respicit fides inchoantium designari, et per vestibulum quod est interius fides perfectorum, qui iam per eam in signis et virtutibus emicant. Possunt etiam per vestibulum interius praecepta altiora, per vestibulum vero quod respicit exterius praecepta adhuc minima figurari. Per vestibulum quippe itur ad gradus et ad portam, quia per praecepta praedicationis pertingitur ad virtutes atque aditum gratiae coelestis. Cum vero iubetur aliis in cogitatione sua aeterna meditari, coelestia sapere; eisque dicitur in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus vivere , quasi interius vestibulum ostenditur, quod quinquaginta cubitis longitudine, et viginti quinque latitudine mensuratur. De quibus numeris nunc tacemus, quia ex his iam multa superius diximus. Cum vero aliis praecipitur, Uxori vir debitum reddat, similiter autem et uxor viro , quasi vestibulum quod exterius respicit designatur. Quod quamvis extra respiciat, tamen intus est, quia rudis auditor et adhuc agit quod carnis est, et tamen a bonorum numero alienus non est.