monumenta.ch > Hieronymus > habCod.Guelf.79Weiss..85 > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 8, 11
Habent autem interiores portae vestibula, quae viginti et quinque cubitis in longitudinem metiuntur. Si enim octo ter ducimus, ad viginti et quatuor pervenimus. Cui unus additur, ut viginti et quinque teneamus. Auditores etenim boni, qui quasi quaedam vestibula sunt portarum, aeternae spei longanimitatem tenent, octavum diem in Trinitatis fide sustinent. Quae Trinitas, quia unus est Deus, octo quidem per tria ducunt, sed in unius Dei confessione solidantur. Plana sunt vestibula, quia humilia sunt corda bonorum auditorum. Habent longitudinem, quia in spei perseverant longanimitate. Viginti et quinque cubitis earum longitudo mensuratur, quia resurrectionem carnis in octava per Trinitatem credunt, et eamdem sanctam Trinitatem unum esse Deum fatentur. Habent quoque quinque cubitos in latitudinem, quia per vitam simplicem quae quinque sensibus ducitur circa amorem proximi dilatantur. Et notandum quia postquam portarum vestibula superius alia dicta sunt, postmodum vestibulum quod quinque cubitos habet in latitudinem exterius respicere dicitur, quia nimirum sunt auditores alii qui intellectum interioris vitae magis virtutibus proficiendo penetrant, et sunt quidam simplices qui bene quidem sed iuxta sensus corporeos vivunt. Unde et exterius respicere dicuntur. Quasi enim extra respiciunt, quia iuxta sensus corporeos vivunt. Sed tamen et exterius respicientes, intus sunt, quia etsi sensus corporeos intelligendo transcendere nesciunt, fidem tamen atque charitatem humiliter tenent. Et intus ergo sunt in spiritali aedificio per amorem, et quasi foris respiciunt per simplicitatem.