monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 8, 10
Ecce haec investigare non vales, et tamen credis. Cur ergo de resurrectionis gloria disputando et discutiendo dubitas, qui tam multa mysteria sine discussione credidisti? Qui tamen si resurrectionem carnis non credis, omnia sine causa credidisti, quia in hoc angelorum spectaculo videris quidem velociter currere, sed postquam cursum peregeris, ne bravium accipias aversaris. Unde per Paulum dicitur: Sic currite ut comprehendatis . Qui rursus ait: Si in hac vita in Christo tantum sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus . Divinae autem virtutis mysteria quae comprehendi non possunt non intellectu discutienda sunt, sed fide veneranda. Sciendum itaque nobis est quia quidquid ratione hominis comprehendi potest mirum esse iam non potest, sed sola est in miraculis ratio potentia facientis. Ecce dum de resurrectione carnis loquimur, ab expositionis ordine paululum digressi sumus. Ad ea ergo quae coepimus redeamus.