monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 5 > csg574.189 > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 8, 9
Sed si non potes resurrectionis effectum ratione comprehendere, perpende quam multa sunt quae non intelligis qualiter sint, et tamen esse non dubitas. Dic, rogo, si nosti gyros coeli, terrae cardines, aquarum abyssos, ubi finiuntur, ubi suspensi sunt? Scimus autem quia quod ex nihilo factum est pendet in nihilo. Sed si est aliquid quod dicitur nihilum, iam nihil non est. Si autem nihil est nihilum, nusquam mundi moles dependet, nec est ubi sit quod creatum est ut sit. Quomodo ergo nusquam est quod novimus quia est? Sed haec fortasse ad te multa sunt, ad temetipsum homo revertere. Certe ex spiritu es creatus et limo, uno invisibili, altero visibili; uno sensibili, et altero insensibili. Quomodo ergo permisceri in te potuit spiritus et limus, atque ex diverso fieri res non diversa, ita ut in tanta convenientia misceretur spiritus et limus, ut cum caro atteritur spiritus marceat, et cum spiritus affligitur caro contabescat? Sed forsitan necdum praevales discutere temetipsum. Perpende, rogo, si vales, quomodo Rubrum mare virga divisum est , quomodo petrae duritia percussione virgae undas emanavit , quomodo Aaron virga sicca floruit , quomodo ex eius genere veniens Virgo concepit, quomodo et in partu virgo permansit ; quomodo quatriduanus mortuus, iussione suscitatus, ligatis manibus ac pedibus de sepulcro exiit, quem postmodum solvi Dominus per discipulos iussit ; quomodo idem Redemptor noster, in vera carne atque ossibus resurgens, clausis ostiis ad discipulos intravit. .