monumenta.ch > Hieronymus > sectio 11 > 28 > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 8, 7
Ecce veteres ac novi Patres uno sibi spiritu de carnis resurrectione concordant. Ecce ipsa per se Veritas prius voce docuit quod de resurrectione carnis postmodum opere demonstravit, et tamen adhuc quorumdam infirmitas fidem non habet in domo fidei stans. Sed mirari solent qualiter caro reviviscere possit ex pulvere. Mirentur igitur altitudinem coeli, molem terrae, abyssos aquarum, omnia quae in mundo sunt, ipsos quoque angelos creatos ex nihilo. Minus est valde aliquid ex aliquo facere quam omnia ex nihilo fecisse. Ipsa nobis elementa, ipsae rerum species, resurrectionis imaginem praedicant. Sol enim quotidie nostris oculis moritur, quotidie resurgit. Stellae matutinis horis nobis occidunt, vesperi resurgunt. Arbusta aestivis temporibus plena foliis, floribus, ac fructibus videmus, quae hiemali tempore nuda foliis, floribus ac fructibus, et quasi arida remanent, sed vernali sole redeunte, cum a radice humor surrexerit, suo iterum decore vestiuntur. Cur ergo de hominibus diffiditur, quod fieri in lignis videtur? Sed saepe pulverem putrescentis carnis aspiciunt et dicunt: Unde ossa et medullae, unde caro vel capilli poterunt in resurrectione reparari? Haec itaque requirentes, parva semina ingentium arborum videant, atque si possunt dicant: Ubi in eis latet tanta moles roboris, tanta diversitas ramorum, tanta multitudo et viriditas foliorum, tanta species florum, tanta ubertas, sapor atque odor fructuum? Nunquidnam semina arborum odorem vel saporem habent, quem ipsae post arbores in suis fructibus proferunt? Si ergo ex semine arborum quod videri non potest produci potest, cur de pulvere carnis humanae diffiditur quia ex eo reparari forma valeat quae non videtur?