monumenta.ch > Hieronymus > sectio 27 > sectio 33 > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 8, 5
Per octavum quoque numerum et dies aeterni iudicii, et carnis resurrectio designatur. Unde et Psalmus qui pro octava scribitur a pavore iudicii est inchoatus, cum dicitur: Domine, ne in ira tua arguas me, neque in furore tuo corripias me . Nunc enim tempus est misericordiae, in illo autem iudicio dies irae. In quo videlicet die omne hoc tempus finitur quod septem diebus evolvitur. Quia autem post septem dies sequitur, iure octavus appellatur. In quo et caro nostra resurget ex pulvere, ut sive bona, sive mala quae egit, recipiat a Veritate. Unde et per legem quoque octavo die fieri circumcisio iubetur. Nam per membrum quod circumciditur mortalis propagatio generatur, decedentium quoque et succedentium numerus augetur. Sed quia in resurrectione mortuorum nec carnis iam propagatio agitur, et decessio atque successio nulla erit, quia sicut scriptum est: Neque nubent, neque nubentur, sed erunt sicut angeli in coelo , octava die praecipitur praeputium incidi. Ibi enim locum iam carnis propagatio non habet, ubi resurgens caro perseverantiam aeternitatis habet. Per hoc membrum mater virgo descendit, quae Deum in utero sine virili admistione concepit, qui primus nobis aeternae patriae gloriam in sua resurrectione monstravit. Qui resurgens a mortuis, iam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur . Nobisque exemplum dedit, ut ea fieri in die ultimo de nostra carne credamus quae facta de carne illius in die resurrectionis agnovimus.