monumenta.ch > Hieronymus > sectio 11 > 30 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 8, 2
Quid itaque interiori atrio, quid thalamo, quid frontibus, quid vestibulo, quid fenestris, quid longitudine et latitudine, quid palmarum caelatura signetur, late iam superius diximus , nec oportet ut in eisdem iterum, sed in his solummodo quae necdum dicta sunt occupemur. Nunc ergo quaerendum nobis est quae istae tres portae interiores sint, vel quid est quod earumdem portarum vestibula viginti quinque cubitis in longitudine, et quinque cubitis in latitudine metiuntur; vel cur ad eas non septem, sicut de portis exterioribus dictum fuerat, sed octo gradibus ascenditur. Porta enim atrii interioris quae superius dicta est de his tribus portis interioribus non est, quia illa contra Orientis et Aquilonis portam respicere dicitur, istae autem singulae interius ad Austrum vel Orientem et Aquilonem positae esse memorantur. Unde recte per illam aditus interior designatur, quia, sicut praecedenti locutione iam dictum est, vel Iudaeis et gentilibus, vel inchoantibus atque in bono perseverantibus, vel a bono cadentibus, sed post culpas per poenitentiam surgentibus patet. Nunc autem postquam singulae in Oriente et Aquilone et Austro portae descriptae sunt, cur interioris atrii rursum portae singulae in Austro et Oriente atque Aquilone describuntur? Aspirante Domino, magna intentione opus est sinum tantae profunditatis indagare. Si enim portarum nomine sanctos praedicatores accipimus, sciendum nobis est quia una est Ecclesia in praedicatoribus testamenti veteris ac novi. Portae autem septem vel octo gradus habent, quia sancti Spiritus septiformem gratiam concorditer praedicant, octavo vero gradu annuntiant praemium retributionis aeternae. Unde scriptum est: Da partem septem, necnon et octo . Quid itaque dicere possumus exteriores portas, nisi antiquos patres fuisse, qui per praecepta legis noverant opera populi magis quam corda custodire? ut interiores portas praedicatores sanctae Ecclesiae debeamus accipere, qui spiritalibus monitis discipulorum suorum corda custodiunt, ne malis quae non faciunt vel in cogitationibus delectentur. Per illas enim septem gradibus ascendi dicitur, istarum vero octo graduum ascensus esse perhibetur, quia et in veneratione legis dies septimus fuit, et in novo testamento octavus dies in sacramento est, is videlicet qui Dominicus appellatur, qui tertius a passione, sed octavus a conditione est, quia et septimum sequitur.