monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 7, 20
Nos itaque, fratres charissimi, iram atque avaritiam in adversitate fugientes, et elationem et immoderata gaudia in prosperitate declinantes, quia per fidem, spem, atque charitatem, interioris vitae atrium tribus portis intrare concupiscimus, palmas hinc et inde teneamus. Libet adhuc alterum civem coelestis patriae ad mentem reducere, et qualiter hinc inde palmam teneat demonstrare. Beatus etenim Iob cum esset viris Orientalibus ditior, et ei prospera cuncta suppeterent, filii pollerent, familia cresceret, greges exuberarent, in tanto omnipotentis Dei timore perstitit, ut inter custodiam disciplinae, inter acta iustitiae, inter multa humilitatis obsequia, misericordiae operibus intentus, sacrificiis offerendis deditus holocausta Domino pro singulis filiis immolaret, ne quis eorum saltem in corde peccasset . Pensemus ergo quanta et erat custodia boni operis, qui in filiis suis expiabat sacrificiis culpas cordis. Sed quam iustus esset, in prosperitate innotuerat, valde autem ignotum erat si perseverare iustus et inter flagella potuisset. Tangendus ergo erat verbere, ut vir ille sanctus in prosperis interrogaretur adversis, ut qui notus erat omnipotenti Domino, notus per flagella fieret nobis et sibimetipsi. Disponente itaque Domino consumpti sunt greges, interfecti custodes, eversa domus, exstincti filii, percussa caro a planta pedis usque ad verticem. Remansit uxor incolumis, quae verborum iaculis vulnera augeret. Sed hanc vir sanctus in tentatione, sanus in vulnere prudenter docet. eique respondet, dicens: Si bona accepimus de manu Domini, mala quare non suscipiamus ? Amici quoque ad consolandum veniunt, ad contumelias prorumpunt, et in dolore vulnerum, addunt adhuc vulnera verborum. Immisericordem dicunt, raptorem nominant, violentum denuntiant, oppressorem pauperum fatentur. Quid igitur miles Dei faceret inter dolentia vulnera et amara verba deprehensus? Ecce flagella Dei et verba hominum simul afflictum animum ad desperationem premunt; sed, virtute spiritus plenus, carnis vulneribus iacens, mentis robore stans, contra desperationis impulsum reduxit ad memoriam bona quae egerat. Quia misericors fuerat, dicit: Oculus fui caeco, et pes claudo . Et rursum: Pater eram pauperum . Quia et disciplinae custos et benignus, dicit: Cumque sederem quasi rex, circumstante me exercitu, eram tamen moerentium consolator . Quia humilis fuerit, dicit: Si contempsi subire iudicium cum servo meo et ancilla mea, cum disceptarent adversum me . Quia hospitalis fuerit, fatetur: Si despexi praetereuntem, eo quod non habuerit indumentum . Quia largus in donis, dicit: Si non benedixerunt mihi latera eius, et de velleribus ovium mearum calefactus est . Quia violentus non fuerit testatur, dicens: Si levavi super pupillum manum meam, cum viderem me in porta superiorem . Quia de inimici periculo nunquam exsultaverit, dicit: Si gavisus sum ad ruinam eius qui me oderat . Quia patiens fuit, et etiam suorum malitiam aequanimiter pertulit, dicit: Si non dixerunt viri tabernaculi mei, Quis det de carnibus eius ut saturemur ? Quid est ergo quod vir sanctus tot suas virtutes inter flagella enumerat? Quid est quod ore suo opera quae fecerat laudat nisi quia inter vulnera et verba quae hunc ad desperationem trahere poterant, ad spem animum reformant? Et qui in prosperitate humilis fuit, revocatis bonis suis ad memoriam, infractus in adversitate permansit. Cuius enim animum inter tot flagella illa verba ad desperationem non impellerent, nisi sibi ad memoriam bona quae fecerat revocasset? Vidit igitur sanctus vir mentem suam auditis tot malis ad desperationem concuti, et mirabiliter studuit in spe certa ex bonis suis actibus solidari. Sic impletur quod scriptum est: In die bonorum ne immemor sis malorum, et in die malorum ne immemor sis bonorum . Si enim cum bona habemus malorum reminiscimur quae aut iam passi sumus, aut adhuc pati possumus, accepta bona mentem non elevant, quia eorum gaudium timor memoriae malorum premit. Et si cum mala habemus bonorum reminiscimur quae aut iam accepimus, aut adhuc nos posse accipere speramus, malorum pondus animum in desperationem non deprimit, quia hunc ad spem memoria bonorum levat. Si itaque, fratres charissimi, sic per praecepta Dominica et per sanctorum exempla gradimur, ut nos nec prosperitas elevet, nec adversitas frangat, habere nos ante omnipotentis Dei oculos palmas hinc et inde monstramus. Cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.