monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 7, 18
Ideo enim habere aliquid homines et ultra quam necesse est concupiscunt, ut habendo superbiant, et quia hoc alius non habet se in cogitationibus extollant. Quisquis itaque talis est, adhuc ad portandam abundantiam doctus non est. Saepe autem quod avaritia ex appetitu suggerit, necessitatem putat, et cum minora sufficiant, dolet maiora deesse, atque incautus animus quamdam quasi necessitatem patitur quam parit. Et cum nimia sint quae desiderat, suam sibi avaritiam aliquo modo excusat. Abundantia itaque superbiae vicina est. Quam si quando etiam cupiditas intercepit, hanc, ut ita dixerim, quasi peregrina captivitas invasit. Si igitur abundandi artem scire volumus, necesse est ut non solum ea quae vicina sunt, sed ea etiam quae de longinquo veniunt vitia fugiamus. Discamus penuriam pati, ne ea quae non habemus habere etiam cum culpa requiramus, nec felices putemus quos rebus onustos cernimus. Nimia valde sunt ea quae sibi quasi in sumptus vitae praesentis praeparant. Multa portant, sed in via brevi magna est nobis in hoc itinere socia paupertas, quae animum non angustat, cum deest terrena substantia de qua aeterno iudici rationes ponamus. Liberius ad patriam tendimus, quia quasi in via pondere caremus.