monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 7, 17
Discamus itaque, fratres, non solum in prosperis, sed in adversis quoque gratias agere. Pater enim nobis ex pietate sua factus est conditor noster, nosque adoptivos filios ad haereditatem regni coelestis nutrit. Et non solum donis reficit, sed etiam flagellis erudit. Discamus igitur abundare, ut cuncta quae ab eo accepimus, cum indigentibus partiamur. Et mentem abundantia non elevet, ne fortasse gaudeat quia hoc adest sibi quod deest alteri, et non iam communi bono, sed proprio laetetur. A privato gaudio Veritas ad commune discipulos revocat, cum eos de praedicatione redeuntes, et de subiectione daemonum laetantes admonet, dicens: Nolite gaudere super hoc, sed potius gaudete et exsultate, quia nomina vestra scripta sunt in coelo . Non enim omnes electi daemonia eiiciunt, sed tamen electorum omnium nomina coelo tenentur ascripta. Admonentur ergo discipuli privatam laetitiam deponere, de communi autem et perpetua felicitate gaudere. Quisquis itaque in eo gaudet quod alter non habet, ex ipsa sua abundantia deterior factus, gaudium privatum habet. Contra huius nos appetitum abundantiae Ioannes admonet, dicens: Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt . Qui mox rationem subdidit, quare: Si quis diligit mundum, non est charitas Patris in eo . Nemo enim potest duobus dominis servire , quia non valet simul transitoria et aeterna diligere. Si enim aeternitatem diligimus, cuncta temporalia in usu non in affectu possidemus. Qui eamdem rationem protinus subdidit, dicens: Quia omne quod in mundo est concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitae .