monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 29 > ad Corinthios I, 6 > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 7, 16
Nunquid nam, fratres, ars est aliqua, humiliari et abundare, satiari et esurire, abundare et penuriam pati, ut pro magno se ista scire tantus praedicator insinuet? Ars omnino, et mira disciplinae scientia, quae toto nobis cordis est adnisu discenda. Quem enim penuria sua non frangit, a gratiarum actione non retrahit, in rerum temporalium desiderium non accendit, scit humiliari. Hoc enim loco Apostolus humiliari, dicit penuriam pati. Nam statim e contrario subiungit: Scio et abundare. Qui enim acceptis rebus non extollitur, qui eas ad usum vanae gloriae non intorquet, qui solus non possidet quod accepit, sed hoc cum indigentibus misericorditer dividit, scit abundare. Qui acceptis alimentis non ad ingurgitationem ventris utitur, sed ad reparationem virtutis, nec plus carni tribuit quam necessitas petit, scit satiari. Qui alimentorum inopiam sine murmuratione tolerat, nec pro necessitate victus agit aliquid unde anima peccati laqueum incurrat, scit esurire. Quem ergo nec in abundantia superbia elevat, nec in necessitate cupiditas irritat, novit abundare, novit penuriam pati. Qui cum statim subderet, Omnia possum, ne elationis esse verba crederemus, adiunxit in quo, In eo qui me confortat. Ecce in altum ramus prodiit, sed quia in radice se tenuit, in viriditate permansit. In altum enim surgens aresceret, si se a radice divisisset. Sibi enim nihil tribuit, quia omnia se posse non in se, sed in eo qui se confortat fatetur. Hinc et inde ergo praedicator egregius palmam habet, quem nec abundantia in superbiam, nec inopia ad avaritiam pertrahit.