monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 7, 15
Notandum quoque magnopere est quod dicitur, Hinc et inde. Omnes enim qui ad vitae aditum tendimus, et ex dextro et ex sinistro latere habere palmam debemus. Quod enim hinc et inde dicitur, latus utrumque signatur. A dextro igitur palmam habet is quem prospera non extollunt; a sinistro palmam habet is quem adversa non deiiciunt. Quasi ex utraque parte portabat Paulus palmam cum diceret: Per arma iustitiae a dextris et a sinistris, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam, ut seductores, et veraces . Non hunc adversa frangebant, non prospera in mentis tumorem sublevabant. Hinc inde ergo gestabat palmam, quia et in adversitate fortis, et in prosperitate humilis permanebat. Quisquis enim de prosperis extollitur, habere in dextera parte palmam nescit. Quisquis in adversitatibus frangitur, portare palmam a sinistro latere ignorat. Ut ergo hinc et inde palma gestetur in fronte, adesse semper nostris mentibus debet et in adversis fiducia, et in prosperis timor, ne aut adversa in desperationem pertrahant, aut prospera animum in sui fiduciam extollant. Hinc est quod idem egregius praedicator dicebat: Scio et humiliari, scio et abundare, ubique et in omnibus institutus sum. Et satiari et esurire, et abundare et penuriam pati, omnia possum in eo qui me confortat .