monumenta.ch > Gregorius Magnus > bsbClm6316.581 > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 7, 14
Quid hoc est, quod prius in frontibus pictura palmarum, nunc autem caelatae palmae in fronte esse memorantur? In caelatura quippe lapidum foris opera esse videntur. Sed, sicut iam superius diximus, pictura palmarum est ostensio signorum. Nunc vero caelatura palmarum dicitur, ut bonorum operum demonstratio designetur. Ipsis enim summis praedicatoribus dicitur: Videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est . Qui igitur in vita sua impressa esse sancta opera demonstrant, palmas in fronte caelatas habent, quia quanta illos in posterum victoria sequatur, iam nunc in sanctis suis operibus ostendunt. Vel certe quia fidem per Orientis, spem per Aquilonis, charitatem vero per Australem portam diximus designari, notandum nobis est quia in Orientis porta pictura palmarum, in Aquilonis vero et Meridiei, caelatura esse perhibetur, quia contingit saepe ut hi qui adhuc inchoantes sunt, necdum se in operibus solidis ac magnis exerceant; hi vero qui post iniquitates ad virtutes redeunt, plerumque, ut culpas suas ante omnipotentis Dei oculos tegere valeant, in magnis operibus exercentur. Et qui iam fervore spiritus in virtutibus excreverunt, quasi Meridies in sanctis actibus inardescunt. In Orientis ergo porta pictura est, in Aquilonis vero et Meridici caelatura, quia signum victoriae quod in inchoantibus ostenditur, hoc in revertentibus atque ferventibus iam solidius et robustius tenetur.