monumenta.ch > Hieronymus > sectio 79 > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 7, 12
Tales itaque sanctorum mentes quid aliud in hoc desiderio faciunt, nisi quod iam a portis exterioribus per atrium interius ad portam currunt? Quibus saepe evenit ut cum se viderint magno coelestis gratiae munere compunctos, iam se perfectos existiment, et obedientes putent; sed quia nullus est qui dura praecipiat, patientes esse se credant, sed quia nemo eos per contumelias et adversitates pulsat. Et plerumque contingit ut spiritale ministerium vel inviti suscipiant, atque ad gubernationem fidelium deducantur. Qui cum magnis tribulationibus fuerint hinc inde pulsati, turbati mente, sese imperfectos inveniunt, qui non pulsati, perfectos se esse crediderunt. Qua ex re agitur ut se ad semetipsos colligant, et apud se tacite opprobrium suae infirmitatis erubescant, atque, ex ipsa sua confusione roborati, contra adversa patientiam opponant, et ex tribulatione proficiant, qui prius in otio ex ipsa sua securitate torpebant. Et veraciter esse tales incipiunt quales se esse prius inaniter putaverunt. Hi itaque cum a portis exterioribus usque ad interiorem portam per boni studii atrium differuntur, hoc ipsum in eis atrium centum cubitis mensuratur, quia dilatione et exercitatione sancta quotidie ad perfectionem proficiunt. Per quotidiana enim desideria in mente proficere, quasi centum est cubitis interius atrium mensurari. Idcirco ergo a portis usque ad portam centum sunt cubiti, ut quasi quaedam mora eundi sit ipsa dilatio vivendi, per quam quotidie in virtutibus crescitur, ut ad interiorem aditum perfectius perveniatur. Sequitur: Et eduxit me ad viam Australem, et ecce porta quae respiciebat ad Austrum; et mensus est frontem eius, et vestibulum eius iuxta mensuras superiores; et fenestras eius, et vestibula in circuitu, sicut fenestras caeteras, quinquaginta cubitorum longitudinem, et latitudinem viginti quinque cubitorum. Et in gradibus septem ascendebatur ad eam, et vestibulum ante fores eius.