monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 7, 11
Centenarium numerum, quia decies per denarium ducitur, iam superius diximus esse perfectum . Is itaque qui aditum atrii interioris videt, profecto necesse est ut per vitam perfectionis currat, et a porta inchoationis usque ad consummationis ingressum perveniat. Mensuretur ergo atrium interius, quod a portis exterioribus usque ad portam interiorem tenditur, centum cubitis, ut qui intrare amando coepit, latitudinem perfectionis habeat in mente, quatenüs in eo quem diligit hunc nec adversa coangustent, nec prospera elevent, sed, transitoria cuncta despiciens, quousque ad gaudia secreta perveniat, per atrium perfectionis currat. Sunt etenim multi qui iam in septem gradibus aditum portae exterioris intraverunt, iuxta quemdam supernae dispensationis modum, per timorem Dei humiles, per pietatis studium misericordes, per scientiam discreti, per mentis fortitudinem liberi, per consilium cauti, per intellectum providi, per sapientiam maturi; sed, adhuc quibusdam necessitatibus obligati, huius mundi curis inserviunt, et unde iam ex magna parte excusserunt animum, ibi adhuc tenentur inviti. Cumque superimposita terrenae occupationis portant onera, minus in praeceptis coelestibus exercentur. Anhelare medullitus ad aeternam patriam non vacat, ipsa in eis sua aliquo modo desideria languescunt, quia nimirum curis temporalibus praepeditum vera gaudia quae cognovit amare non tantum licet quantum libet. Hi plerumque a iugo mundi colla mentis excutiunt, omnia deserunt, terrenae curae pondera deponunt, atque ut ad coeleste desiderium latius animi sinum laxent, vitam remotam petunt, et in sanctis precibus intenti, sacris meditationibus dediti, quotidiano se fletu afficiunt, et vetustatem cordis igne amoris conflant, atque ad coeleste gaudium accendendo se innovant. Hi plerumque, in ipso suo desiderio accensi, exire iam de carne concupiscunt, atque ad vitam praesentem redire post fletum nolunt. Sed tamen differuntur, ut dilatus amor ex ipsa sua dilatione proficiat, et ardenti desiderio quasi quod negatur crescat. Sic in regione Gerasenorum qui liberatus a legione daemonum fuerat iam cum Domino ire volebat, sed tamen ei dicitur: Revertere in domum tuam, et narra quanta fecerit tibi Dominus . Sic sponsa in Canticis canticorum sanctis desideriis anxia loquitur, dicens: In lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea. Quaesivi illum, et non inveni . In lectulo enim dilectum quaerit, quando in ipso suo otio et vacatione quam appetit iam videre anima Dominum concupiscit, iam ad eum exire desiderat, iam carere praesentis vitae tenebris anhelat. Sed quaerit illum, et non invenit, quia quamvis magno amore desiderat adhuc tamen ei non conceditur videre quem amat.