monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 7, 8
Bene autem dicitur quia vestibulum erat ante eam, quia nisi quis prius humilitatem habuerit, ad hos gradus donorum spiritalium non ascendit, sicut scriptum est: Super quem requiescet spiritus meus, nisi super humilem et quietum, et trementem sermones meos . De quo per Psalmistam dicitur: Ascensus in corde eius disposuit in convalle lacrymarum . Convallis quippe humilis locus est, et peccator quisque dum se in lacrymis humiliter affligit in corde, per ascensum virtutum proficit. Qui rursus ait: Emittit fontes in convallibus , quia omnipotens Deus dona spiritalis gratiae humilibus praestat.