monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 7, 7
Septem gradibus ad portam ascenditur, quia per sancti Spiritus septiformem gratiam aditus nobis vitae coelestis aperitur. Quam septiformem gratiam Isaias in ipso nostro capite, vel in eius corpore, quod nos sumus, enumerans dicit: Requiescet super eum spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini . Quos gradus, de coelestibus loquens, descendendo magis quam ascendendo numeravit, videlicet sapientiam, intellectum, consilium, fortitudinem, scientiam, pietatem, timorem. Et cum scriptum sit: Initium sapientiae timor Domini , constat procul dubio quia a timore ad sapientiam ascenditur, non autem a sapientia ad timorem reditur, quia nimirum perfectam habet sapientia charitatem. Et scriptum est: Perfecta charitas foras mittit timorem . Propheta ergo, quia de coelestibus ad ima loquebatur, coepit magis a sapientia, et descendit ad timorem. Sed nos qui a terrenis ad coelestia tendimus, eosdem gradus ascendendo enumeremus, ut a timore ad sapientiam pervenire valeamus. In mente etenim nostra primus ascensionis gradus est timor Domini; secundus, pietas; tertius, scientia; quartus, fortitudo; quintus, consilium; sextus, intellectus; septimus, sapientia. Est enim timor Domini in mente. Sed qualis est iste timor, si cum eo pietas non est? Qui enim misereri proximo ignorat, qui compati eius tribulationibus dissimulat, huius timor ante omnipotentis Dei oculos nullus est, quia non sublevatur ad pietatem. Sed saepe pietas per inordinatam misericordiam errare solet, si fortasse pepercerit quae parcenda non sunt. Peccata enim quae feriri gehennae ignibus possunt disciplinae verbere sunt corrigenda. Sed inordinata pietas cum temporaliter parcit, ad aeternum supplicium pertrahit. Ut ergo vera et ordinata sit pietas, ad gradum est alium sublevanda, id est ad scientiam, ut sciat vel quid ex iudicio puniat, vel quid ex misericordia dimittat. Sed quid si sciat quid agere quisque debeat, virtutem vero agendi non habeat? Scientia ergo nostra crescat ad fortitudinem, ut cum videt quid agendum sit, hoc agere per mentis fortitudinem possit, ne timore trepidet, et, pavore collapsa, non valeat bona defendere quae sentit. Sed saepe fortitudo si improvida fuerit, et minus contra vitia circumspecta, ipsa sui praesumptione in casum ruit. Ascendat ergo ad consilium, ut praevidendo praemuniat omne quod agere fortiter potest. Sed esse consilium non potest, si intellectus deest, quia qui non intelligit malum quod agentem gravat, quomodo potest bonum solidare quod adiuvat? Itaque à consilio ascendamus ad intellectum. Sed quid si intellectus magno quidem acumine vigilet, et moderari se nesciat per maturitatem? Ab intellectu ergo ascendatur ad sapientiam, ut hoc quod acute intellectus invenit, sapientia mature disponat. Quia igitur per timorem surgimus ad pietatem, per pietatem ad scientiam ducimur, per scientiam ad fortitudinem roboramur, per fortitudinem ad consilium tendimus, per consilium in intellectum proficimus, per intellectum ad maturitatem sapientiae pervenimus, septem gradibus ad portam ascendimus, per quam nobis aditus vitae spiritalis aperitur.