monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 7, 6
Cuncta haec iam superius latius dicta sunt, et idcirco sermo non debet morosa expositione tardari. Hoc tamen magnopere notandum est, quod porta ad Aquilonem ea omnia habere perhibetur quae porta ad Orientem, fenestras scilicet contemplationis, vestibulum humilitatis, sculpturam bonae operationis. Omnes enim qui per hoc quod Deo in conversatione nati sunt in innocentia perstiterunt, portam ad Orientem habent, quia eis coelestis regni aditus patet a lumine quod acceperunt. Et omnes qui in peccatis postmodum lapsi torporis sui frigore sunt depressi, sed, dum per poenitentiam redeunt, ad amorem coelestis patriae recalescunt, portam ad Aquilonem habent, quia eis etiam post peccati sui frigus coelestis regni aditus per misericordiam patet. Ea ergo habere dicitur porta ad Aquilonem quae habet porta ad Orientem, quia et conversi peccatores sic ditantur virtutibus, sicut illi sunt divites qui cadere in peccatum vitaverunt. Unde et Psalmistae voce per Dominum dicitur: Cinerem sicut panem manducabam , quia sic poenitentes recipit ut iustos. Scriptum quippe est de peccatoribus: Olim in cilicio et cinere poenitentiam egissent . Cinis ergo sicut panis comeditur, quando ad auctoris sui gratiam peccator per poenitentiam sicut innocens revocatur. Porta igitur ad Aquilonem habet fenestras, habet vestibulum, habet sculpturas, quia cum peccator ad vitam post culpas reducitur, saepe lumen contemplationis accipit, atque de ipsa memoria iniquitatis suae gratiam magnae humilitatis bonae quoque operationis efficaciam sumit, ut omne quod fieri praecipitur, in vita eius quasi sculptum esse videatur. Septem vero graduum erat ascensus eius, et vestibulum ante eam.