monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 7, 5
Et notandum quod a latere et summitate iubentur ansulae, vel circuli in cortinis fieri, quia praecepta coelestia et intellectus spiritualis, non solum debet nos sursum in Dei amorem suspendere, sed etiam proximo in charitate sociare. In eo enim quod conditorem nostrum diligimus, quasi per superiores ansulas in aere pendemus. In eo vero quod sicut nosmetipsos proximos amamus, ansulas et circulos a latere habemus, ut cortinae tabernaculi, id est fidelium animae per charitatem coniunctae sint, et non per discordiam divisae. Unde et hic post longitudinem quinquaginta cubitorum protinus latitudo subiungitur viginti et quinque cubitorum, quae videlicet latitudo ad charitatem proximi pertinet. Ipsa enim in fratrum amorem se dilatat, atque erga eos omne quod potest boni operis exercet. Cuncta autem bona opera quae corporaliter fiunt, per quinque corporis sensus exhibentur, videlicet per visum, auditum, tactum, gustum, odoratum. Quinarius vero numerus per semetipsum ductus ad vicesimum et quintum pervenit, quia bona opera cum agi coeperint, per fervorem animum ad augmentum excitant, et per semetipsa multiplicantur. Unde et latitudinem menti faciunt, ut non sit angusta per teporem, sed expansa in bonis actibus per charitatem. Omnis enim torpor teporis angustia est, omnis vero benignitas charitatis, magna latitudo. Nam etsi res desunt quae fortasse indigenti proximo praebeantur, ampla est substantia voluntatis bonae, quae sufficit ad regni retributionem, sicut scriptum est: In terra pax hominibus bonae voluntatis . Sequitur: Fenestrae autem eius, et vestibulum, et sculpturae secundum mensuram portae quae respiciebat ad Orientem.