monumenta.ch > Gregorius Magnus > 67 > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 7, 4
Haec iam superius latius me dixisse meministis . Per quinquagenarium enim numerum requiem diximus figurari, quia et quinquagesimus annus veteri populo in requiem datus est, quia appellatus est iubilaeus; et septenarius numerus, per quem hoc omne tempus evolvitur, septies multiplicatus ad quadraginta et novem ducitur. Cui monas additur, quia in unius contemplatione requies aeterna perficitur. Idem ergo quinquagenarius numerus nobis in longitudinem est, quia pervenire ad illam requiem non potest, nisi qui ad eam spem suam modo tendere longanimiter potest. Quia enim per quinquagenarium numerum ad aeternam requiem provocamur, etiam hoc nos omnino instruit quod in tabernaculo decem cortinae iussae sunt fieri, quae haberent ansulas quinquagenas, et circulos aureos quinquagenos a latere et summitate . Cortinae etenim tabernaculi sancti omnes sunt, qui ex diversis virtutum coloribus in sanctae Ecclesiae ornamento proficiunt. Qui et interiora velant, et exteriora omnimodo exornant, quia eorum vita in quantum videtur, ornamentum est; et eorum intellectus intus absconditur, dum coelestia quae in mente servant, et dicere non possunt, in eis aliquo modo velantur. Recte autem decem cortinae sunt, quia per Decalogi custodiam ipsa sanctorum corda profecerunt. Hyacinthinae vero ansulae cortinarum fieri quinquaginta praeceptae sunt. Hyacinthus coeli speciem habet. Ansulae ergo cortinarom sunt praecepta coelestia, in quibus ligantur animae, ut ab inferioribus sublevatae superius pendeant. Quae videlicet ansulae habent et circulos aureos, intellectum scilicet vera sapientia fulgentem. Qui intellectus, quia esse debet per omnia circumspectus, et cautae sollicitudinis vigilantia munitus, recte per circulos designatur.