monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 7, 3
Vel certe, ut longe superius dictum est , quia tres sunt ordines bene viventium, bonorum scilicet coniugatorum, continentium, atque praedicatorum, et quia alii etiam in coniugiis positi amore coelestis patriae anhelant, alii autem spe aeterni gaudii etiam carnem macerant, omnesque actus terrenos refugiunt, et in cura huius saeculi implicari contemnunt, alii vero et terrena bona despiciunt, et coelestia gaudia praedicant, quae cognoverunt, quid isti nisi in spiritali aedificio thalami sunt in quorum cogitatione et meditatione anima coelesti sponso sociatur? Quos tres bonorum ordines, quia non solum Ecclesia ex gentibus habet, sed aliquando etiam Synagoga habuit, dum magna multitudo spiritalium Redemptoris gratiam ardenter exspectavit, porta aedificii coelestis tres hinc, et tres inde thalamos habet, quia praedicator quisque, cum ad supernam patriam auditorem provocat, et novos patres et veteres anhelasse coelesti desiderio demonstrat. Plus enim plerumque exempla quam ratiocinationis verba compungunt; et cum praedicator dicit quales alii in coniugio, vel in continentia, vel in praedicatione erga omnipotentis Dei amorem in novo testamento fuerint, vel alii quales in veteri, porta quae loquitur ternos ex utroque latere habere se thalamos ostendit. Quae porta habet et frontem, quia sunt in praedicatoris vita aperta opera quae videntur. Habet et ante frontem vestibulum, quia priusquam bona opera insinuet, praedicat fidem, per quam anima humiliter veniens ad bonorum actuum altitudinem sublevetur. Quae cuncta secundum mensuram portae prioris sunt, iuxta hoc quod subditur: Quia mensus est quinquaginta cubitorum longitudinem eius, et latitudinem viginti quinque cubitorum.