monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 22

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 6, 22
Quid est iam, rogo, quod in hoc mundo libeat? Ubique luctus aspicimus, undique gemitus audimus. Destructae urbes, eversa sunt castra, depopulati agri, in solitudinem terra redacta est. Nullus in agris incola, pene nullus in urbibus habitator remansit; et tamen ipsae parvae generis humani reliquiae adhuc quotidie et sine cessatione feriuntur. Et finem non habent flagella coelestis iustitiae, quia nec inter flagella correctae sunt actionis culpae. Alios in captivitatem duci, alios detruncari, alios interfici videmus. Quid est ergo quod in hac vita libeat, fratres mei? Si et talem adhuc mundum diligimus, non iam gaudia, sed vulnera amamus. Ipsa autem quae aliquando mundi domina esse videbatur qualis remanserit Roma conspicimus. Immensis doloribus multipliciter attrita, desolatione civium, impressione hostium, frequentia ruinarum; ita ut in ea completum esse videamus quod contra urbem Samariam per hunc eumdem prophetam longe superius dicitur: Pone ollam, pone, inquam, et mitte in ea aquam, et congere frusta eius in ea . Et paulo post: Efferbuit coctio eius, et discocta sunt ossa illius in medio eius . Atque iterum: Congere ossa, quae igne succendam: consumentur carnes, et coquetur universa compositio, et ossa tabescent. Pone quoque eam super prunas vacuam, ut incalescat, et liquefiat aes eius . Tunc enim nobis olla posita est, cum haec est civitas constituta. Tunc in eam aqua missa est, et frusta eius congesta sunt, quando ad eam undique populi confluebant, qui velut aqua calens actionibus mundi fervescerent, et quasi frusta carnium in ipso suo fervore liquarentur. De qua bene dicitur: Efferbuit coctio eius, et discocta sunt ossa eius in medio illius, quia prius quidem in ea vehementer incaluit actio gloriae saecularis, sed postmodum ipsa gloria cum suis sequacibus defecit. Per ossa etenim potentes saeculi, per carnes vero populi designantur, quia sicut carnes portantur ossibus, ita per potentes saeculi infirmitas regitur populorum. Sed ecce iam de illa omnes huius saeculi potentes ablati sunt; ossa ergo excocta sunt. Ecce populi defecerunt, carnes eius liquefactae sunt. Dicatur itaque: Congere ossa, quae igne succendam; consumentur carnes, et coquetur universa compositio eius, et ossa tabescent. Ubi enim senatus? Ubi iam populus? Contabuerunt ossa, consumptae sunt carnes, omnis in ea saecularium dignitatum fastus exstinctus est. Excocta est universa compositio eius. Et tamen ipsos nos paucos qui remansimus adhuc quotidie gladii, adhuc quotidie innumerae tribulationes premunt. Dicatur ergo: Pone quoque eam super prunas vacuam. Quia enim senatus deest, populus interiit, et tamen in paucis qui sunt dolores et gemitus quotidie multiplicantur, iam vacua ardet Roma. Quid autem ista de hominibus dicimus, cum, ruinis crebrescentibus, ipsa quoque destrui aedificia videmus? Unde apte de civitate iam vacua subditur: Incalescat, et liquefiat aes eius. Iam enim et ipsa olla consumitur, in qua prius et carnes et ossa consumebantur, quia postquam defecerunt homines, etiam parietes cadunt. Ubi autem sunt qui in eius aliquando gloria laetabantur? Ubi eorum pompa? Ubi superbia? Ubi frequens et immoderatum gaudium?