monumenta.ch > Hieronymus > sectio 7 > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 6, 21
Sed quia sub Aquilonis nomine de gentilitate sermo se intulit, considerare libet quantum super nos effusa sunt viscera Creatoris nostri. Omnes enim nos ex gentilitate venimus. Antiqui parentes nostri lignis et lapidibus servierunt, et, derelinquentes Deum a quo facti sunt, deos venerati sunt quos fecerunt. Nos autem per omnipotentis Dei gratiam ad lucem de tenebris educti sumus. Recolamus ergo de quibus tenebis venimus, ut de luce quam accepimus gratias agamus. Neque enim divinam misericordiam intelligit qui suae miseriae memor non est. Unde et per Psalmistam Deo dicitur: Mirifica misericordias tuas, Domine, qui salvos facis sperantes in te . Tunc enim nobis Dei misericordiae mirae fiunt, cum nobis ad memoriam miseriae nostrae revocantur, quia, recolentes quid fuimus, intelligimus cui debemus quod sumus. Cantemus itaque cum gaudio Creatori nostro, quia de servitio creaturae colla mentis excussimus. Gaudeamus in nobis impletum esse quod per Isaiam dictum est: Et frenum erroris quod erat in maxillis populorum, canticum erit vobis, sicut vox sanctificatae solemnitatis . Frenum quippe erroris maxillas populorum constrinxerat, quando idolorum errore obligata gentilitas Deo vero confessionis laudem dare nesciebat. Sed hoc ipsum erroris frenum iam nobis in canticum versum est, cum gaudendo psallimus atque cantamus: Omnes dii gentium daemonia, Dominus autem coelos fecit . Et rursum: Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum: os habent, et non loquentur; oculos habent, et non videbunt; aures habent, et non audient; nares habent, et non odorabunt; manus habent, et non palpabunt; pedes habent, et non ambulabunt . Qui itaque haec omnipotenti Domino psallendo dicimus, ipsum erroris nostri frenum, quod a laude Dei ora nostra ligaverat, vero Domino canticum fecimus. Bene autem dicitur: Sicut nox sanctificatae solemnitatis , quia dum confessionis laudem Deo reddimus, in sanctificata solemnitate gaudemus. Respondeamus ergo moribus tantae misericordiae Redemptoris nostri, et qui lucem cognovimus, pravorum operum tenebras declinemus.