monumenta.ch > Gregorius Magnus > csg211.340 > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 6, 19
Hi ergo in numero perfectionis sunt, de quibus per Paulum dicitur: Qui carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis . Et notandum quia non dicitur quod intrinsecus, sed extrinsecus ista mensurantur, quia videlicet Redemptor noster cum per nos facta hominum vel approbat, vel iudicat, non intrinsecus, sed extrinsecus metitur. Unde et per Evangelium dicit: Ex fructibus eorum cognoscetis eos . Qui enim per hoc quod videmus cognoscimus operantis animum quem non videmus, sive latitudinem quae in facie portae est inferioris, sive frontem atrii interioris extrinsecus metimur. Cum enim alios conspicimus largiri eleemosynam, afflictis concurrere, oppressis subvenire, nihil eos in hoc mundo gloriae quaerere, nullis huius mundi compendiis inhiare, atque alios videmus carnem domare, lacrymis insistere, verbis coelestibus occupari, nihil transitorii honoris appetere, quid aliud debemus nisi eos perfectos esse credere, sanctos aestimare? Quia ergo per hoc quod aspicimus eos perfectos esse videmus, eorum vitam per centum cubitos extrinsecus metimur.